- POLLUERE Jejunium
- POLLUERE Jejuniumapud Nigidium: Nos ipsi ientaculis levibus ieiunia polluimus; i. e. ad verbum, deieiunavimus, vel ientavimus. Unde Gall. deieusner, pro ientare. Ieiunat enim, qui totum diem immorsus et ieiunus perstat: at qui mane cibum sumit, is amplius ieiunus dici non potest. Ieiunium igitur solvit, i. e. Graece διανηςτίζεται, vel ἀπονηςτίζεται, deieiunat: quemadmodum ieiunium solvisse Proserpinam, dixit Ovidius, quae apud Inferos septem grana mali punici contigerat, Metam. l. 5. v. 534.Non ita Fata volunt, quoniam ieiunia VirgoSolverat. ——— ———Sic polluere famem, dixit eleganter Symmachus, Ep. 7. l. 1. Sed mihi honestae multitudinis nulla vitatio est. Et si bis tantô plures, quam scribis, affuerint, bonam frugem feceris, nec deerit, quô famem polluant. Nam comitibus vestris, utpote sobriis, saginae caedundae cura posterior est. Utru mque nempe idem, quod famem imminuere et non integram servare. Inde sames integra Ciceroni, integram famem ad cenam afferam, h. e. non imminutam, nec pollutam, sed intactam et intemeratam. Vide Salmas. ad Taeitum Vopisci, c. 11. Metaphorâ a virginibus desumptâ, quae stuprô pollui proprie dicuntur. Ael. Lamprid. in Commodo, c. 11. Deorum templa polluit stupris et humanô sanguine. Sic et pollutam Moses appellat illam, quae secundi viri toro adhaesit, Connanus apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Contra ἄχραντα μυςτήρια, item ἄχραντον simpliciter, h. e. impollutam, appellari non raro κάἰ ἐζοχὴν Graecae Ecclesiae Scriptoribus S. Eucharistiam, docet Cl. Suicerus Thes. Eccl. Vide quoque supra, ubi de Immundis; ubi de illo hominum genere, qui inter, Graecos, personas et loca polluta purgarent certas res circumferendo, voce Magi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.